- GRADUS
- I.GRADUSGraece Βήματα, cognominatus Eratosthenes est, quod in omni doctrinae genere secundas a summis ferret, Suid. Apud Scriptores Eccl. Graec. Βῆμα, alias ἄδυτα, elatior est templi pars, seu Chorus, nomen a gradibus, quibus eo ascendebatur, habens, In eo duo Altaria, nonnumquam tria, exstructa sunt. Et quidem, ubi duo, alterum in medio et maius, ἀγία τράπεζα alterum minus et ad sinistram eius, πρόθεσις dictum est. Ubi tria, in eo, quod ad sinistram, exeuntibus libri, vestes, alia reponuntur. Eratque tanta loci huius veneratio, ut hinc ordinis Ecclesiastici homines οἱ ἀπὸ τȏυ Βήματος sint appellati. Suicer. Thes. Eccl. in voce Βῆμα. ex L. Allatio de Templis, Meurs. Gloss. et de la Cerda Advers. c. 148. n. 4. Sed et Gradus, ambo, analogium, lectrum L. Alemann. tit. 16. §. 2. Clericus, qui in gradu in Ecclesia publice Lectionem recitat; vel Gradale. Recitabantur itaque lectiones in gradibus: etiam sermones inde habebantur ad Populum. Sidon. Carm. 16.Seu te conspicuis gradibus venerabilis araeContionaturum plebs sedula circumsistit.Erant porro Gradus ante Altare, seu ante Altaris gradus, unde pars ea aedis sacrae βῆμα Graecis dicta; vel sane, quod ad eum lectiobnis locum per gradus veniretur, uti de ambone observavit C. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae. Sed et graduum ub Ecclesiarum atriis ac propylaeis, meminit Anstas. Bibl. in Symmacho PP. At Gradus Presbyterii, seu qui iacent ante cancellos, Solea Graecis, ex Ital. Soglia, ad quos amandari solebant Monachi, pro levioribus culpis, memorantur in Usibus Ordin. Cisterc. c. 75. Unde formulae passim occurrentes, Petat veman ante gradum, Ante gradum Presbyterii satisfaciat etc. C. du Fresne Gloss.II.GRADUSa Romanis dictus portus locusque, praesertim ad ostium fluminis, ex quo conscensio in naves fiebat, quem tutô petere navigantes, indeque navigaturi naves solvere sine periculo poterant. Erant etiam in portubus plerumque gradus auts calae. quibus in mare dascendebatur: unde portus celebres in Asia Scalas Europaei mercatores vocant, ubi aquam, et comeatum navibus imponendum accipere navigantes solent. Sic Valer. Max. l. 3. c. 6. tradit, P. cipionem in Sicilia, traiciendo in Asricam, opportunum quaerendo Gradum, Carthaginis ruinam animo voluvisse.Idem l. 7. c. 6. Siciliam et Sardiniam Gradus et stabilimenta bellorum vocat, unde Romam bella, intransmarinas provincias importabant. Sic sinus ille maris Gallici, in quem devol vitur Rhodanus, sinus ad Gradus hodieque dicitur: in eo enim Gradus, ex ordine dispositi sunt, vide Gtadus novus Septimaniae proximus Gras Neuf: Gradus Ungonensis, Paulitensis, Magnus, Infernas Gras d'Enfer, omnium intimus, et Gradus Passanensis, qui ultimus est et Provinciae Massiliaeque adversus, Massilianorum Gradus etiam dictus, quia maxime huc vergit et ostio Massiliotico adiacet. In Hispania quoque Gradus Saguntinus vel Morvedrensis, Gradus Valentinus, vulgo Grao et in Aragonia Gradus Pinnensis oppido cognominis, ad Iberi flum. traiectum ab Hier. Surita Feferuntur. Tales locos portusqueve Passus etiam Auquitani appellant: qui ppe Burdigalenses in ostio Garumnae, quod propter scopulos, et arenas periculosum est, tres Passus Gradusque agnoscunt, nim. Passum Arenosum vel Glareosum, prope Meducos, le Pas de Grave: in medio ore fluminis Passum Asinerum le Pas aux Asnes, et ad litus Sanronicum, versus Foramen Mali Dumi le Pertuis de Maubusson, alias transitum Malmussonensem le passage de Maumusson: quae sunt tria loca Gatumnâ Oceanum aut contra intrantibus opporrumna ac tuta. Gradus Rhodani communi nomine Tineae applantur les Tignes. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Rhodanus.III.GRADUSin compositione capillorum, de quibus Maximianus, qui vixit tempore Boetii, in libro Eleg.Grande erat inflexos gradibus numerare capillos:Grande erat in niveo pulla colore coma.unde coma compta gradulatim: ab annulis crinium differunt. Inflexio enim ipsa et crispatio capillorum nexiles annulorum orbes imitabatur: Comae tamen sic annulatiom crispatae, non etiam confusae ac turbatae et indiscriminatim temerequeve implexae habebantur, sed per gradus, quosdam positae et ordine digestae; ita ut unaquaeque annulorum series starionem quasi suam servarer et gradatim alveolatimqueve alia super aliam scanderer. In quibus exprimendis Latini ordinem, stationem, gradus usurpant. Euripides ἕδραν dixit. Quintilian. gradus et annulos coniunctim posuit: Manil. crines in fluctum ponere eleganter etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pertinace et passim supra, uti de alia vocis notine, ubi de Gladiatoriis ludis: de gradibus vide Lectorum apud Vett. infra ubi de voce in Lectis efferendi, it. in voce Lectus.IV.GRADUSurbs parva Fori Iulii, in Ins. parva, in ora lit. maris Hadriatici. Exstructa ab Aquileiensibus. 80. mill. a Venetiis in Ort. 12. abAquileia in Austr. Sub Venetis; Grado. Olim sedes Patriarchatus, huc Aquileiâ translati, et inde Venetias; ab A. C. 200. Synodus hîc A. C. 602. ab Ep. Elia celebrata. A. Danodolus Chron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.